- 272 - Herzog Boleslaus II. gewährt zum Bau der Domkirche in Breslau genannte Vergünstigungen. Or. Breslau DA C 11 (A). IN nomine domini amen. Nos Bolezlaus dei gratia dux Slesie et Polonie notum facimus universis presens scriptum inspecturis, quod pro peccatis antecessorum nostrorum et nostra salute ad opus ecclesie sancti Iohannis in Wratislauia hanc gratiam liberaliter fecimus, ut stodolas pro lateribus operandis in nostro fundo ponant, ubicumque aptiorem locum invenerint, et ligna pro stodolis et aliis ad opus necessariis et pro coquendis lateribus de nostris gayonibus et silvis, ubi magis commode invenerint, libere accipiant. Lapicide, laterarii, cementarii et omnes alii mercenarii, ubicumque ad idem opus laboraverint, a iurisdictione advocati Wratislauiensis et aliorum nostrorum iudicum sint exempti et non teneantur coram aliquo iudice respondere nisi coram procuratore operis vel cui ipse delegaverit. Nostrum specialem camerarium ad hoc opus constituimus, qui omnia mandato procuratorum expleat, sicut a nobis mitteretur. Si vero aliquem pro culpa vel disciplina procuratores operis ad carcerem miserint, cum placuerit, sine omni solutione de carcere dimittatur exceptis duobus denariis solniconum. Fecimus insuper gratiam cum ecclesia supradicta, quod monetarii Wratislauienses singulis septimanis de argento ecclesie quatuor marcas fabricabunt secundum cursum monete sine omni precio usque ad operis consumationem. Castellanus etiam Wratislauiensis et ceteri nostri barones hac gratiam eidem operi fecerunt, ut, quicumque in eodem opere laboraverint, a stroza sint immunes, et istis omnibus coram nobis constituti presentialiter consenserunt usque ad consumationem ecclesie. Actum est hoc in Nemcy in ecclesia sancti Adalberti, anno domini M°CC°XL° quarto, presentibus episcopo Wratislauiensi, Boguslauo preposito, Th(eoderico) cantore Wratislauiensibus, Gherlao preposito Lubucensi, magistro G(oswino) cantore Poznaniensi, R(adzlao) castellano Wratislauiensi, L(assota) castellano Legnicensi, M(rozkone) castellano de Rechen, B. castellano de Crosten, Z(biluto) castellano de Sandouel, P(etricone) iudice curie, S. dapifero, M. subiudice, Al(berto) venatore, I. camerario Legnicensi, Th(emone) filio Peregrini et aliis quam pluribus. Siegel Herzog Boleslaus II., beschädigt, Typar nicht zu erkennen, an Pergamentstreifen. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |